Word: duos
(lookup in dictionary)
(lookup stats)
Dates: during 1874-1874
Sort By: most recent first
(reverse)
BOSTONIAE sunt duo medici - non medici similia morbis adhibentes remedia, sed discipuli Aesculapii veri - Germani, viri optimi, probi atque honesti, artis peritissimi medicinae, quorum alterum Doctorem A., alterum Doctorem B., nominabimus. Licet ambo sint scurrae, tamen Doctor A. Doctori B. praestat. Infeliciter alter alteri invidet, neque alter occasionem alterius petulantibus vocibus consectandi praetermittit. Jam paucis diebus ante cum convivis aliis hospites amici fuerunt. Ridetur, editur, potatur, ut omnes non minus animo quam ventre delectentur. Sermonis cursu a Doctore B. rogatus, ut fabellam narraret, "Fabella digna, quam narrem," Doctor A. respondet, "mihi non est; mihi autem somnium proxima nocte mirum fuit...
...pueri scimus unum aut duo...